Löydetty 18 Tulokset: grex

  • erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio ejus in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille capræ et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo (Liber I Samuelis 25, 2)

  • dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur (Liber I Paralipomenon 21, 17)

  • averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad (Canticum Canticorum 6, 4)

  • dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis (Canticum Canticorum 6, 5)

  • quia stulte egerunt pastores et Dominum non quæsierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est (Liber Ieremiae 10, 21)

  • quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini (Liber Ieremiae 13, 17)

  • levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum (Liber Ieremiae 13, 20)

  • grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui (Liber Ieremiae 50, 6)

  • grex dispersus Israël leones ejecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis (Liber Ieremiae 50, 17)

  • delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis (Liber Baruch 4, 26)

  • quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor (Prophetia Zachariae 10, 2)

  • erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens (Evangelium secundum Matthaeum 8, 30)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina