Löydetty 665 Tulokset: fecit

  • qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litteræ sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat (Epistula II ad Corinthios 3, 6)

  • eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (Epistula II ad Corinthios 5, 21)

  • igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo (Epistula II ad Corinthios 7, 12)

  • et conresuscitavit et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 6)

  • ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriæ solvens inimicitiam in carne sua (Epistula ad Ephesios 2, 14)

  • secundum præfinitionem sæculorum quam fecit in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Ephesios 3, 11)

  • gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine (Epistula ad Colossenses 1, 12)

  • non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti (Epistula ad Titum 3, 5)

  • novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et sæcula (Epistula ad Hebraeos 1, 2)

  • qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius (Epistula ad Hebraeos 3, 2)

  • qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia judicio (Epistula Iacobi 2, 13)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina