Löydetty 457 Tulokset: esset

  • cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul (Liber II Samuelis 3, 6)

  • sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israël dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israël et tu eris dux super Israël (Liber II Samuelis 5, 2)

  • quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini (Liber II Samuelis 10, 5)

  • videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prœlium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israël et instruxit aciem contra Syrum (Liber II Samuelis 10, 9)

  • quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Jordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum (Liber II Samuelis 10, 17)

  • misit ergo rex et requisivit quæ esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriæ Hetthei (Liber II Samuelis 11, 3)

  • missis itaque David nuntiis tulit eam quæ cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua (Liber II Samuelis 11, 4)

  • audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum (Liber II Samuelis 11, 26)

  • quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriæ Hetthei ut esset uxor tua (Liber II Samuelis 12, 10)

  • accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget (Liber II Samuelis 12, 18)

  • cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est (Liber II Samuelis 12, 19)

  • et deperiret eam valde ita ut ægrotaret propter amorem ejus quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea (Liber II Samuelis 13, 2)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina