Löydetty 2334 Tulokset: enim

  • audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce (Liber Genesis 41, 13)

  • quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram (Liber Genesis 41, 30)

  • die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo (Liber Genesis 42, 18)

  • si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43, 5)

  • illi vero parabant munera donec ingrederetur Joseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem (Liber Genesis 43, 25)

  • quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium (Liber Genesis 43, 32)

  • primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44, 14)

  • accedens propius Judas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem (Liber Genesis 44, 18)

  • suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur (Liber Genesis 44, 22)

  • non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam (Liber Genesis 44, 34)

  • nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum (Liber Genesis 45, 5)

  • ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quæ possides (Liber Genesis 45, 11)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina