Löydetty 401 Tulokset: conspectu

  • audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum (Liber Exodus 2, 15)

  • non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis (Liber Exodus 10, 11)

  • egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum (Liber Exodus 10, 18)

  • loquere filiis Israël reversi castrametentur e regione Phiahiroth quæ est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu ejus castra ponetis super mare (Liber Exodus 14, 2)

  • sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut præcepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto non apparebis in conspectu meo vacuus (Liber Exodus 23, 15)

  • paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram (Liber Exodus 23, 30)

  • ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro (Liber Exodus 23, 31)

  • erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël (Liber Exodus 24, 17)

  • et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper (Liber Exodus 25, 30)

  • pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)

  • et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur (Liber Exodus 28, 35)

  • et mactabis eum in conspectu Domini juxta ostium tabernaculi testimonii (Liber Exodus 29, 11)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina