Löydetty 31 Tulokset: clamor

  • dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorræ multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis (Liber Genesis 18, 20)

  • delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos (Liber Genesis 19, 13)

  • post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)

  • clamor ergo filiorum Israël venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Ægyptiis opprimuntur (Liber Exodus 3, 9)

  • eritque clamor magnus in universa terra Ægypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est (Liber Exodus 11, 6)

  • surrexitque Pharao nocte et omnes servi ejus cunctaque Ægyptus et ortus est clamor magnus in Ægypto neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus (Liber Exodus 12, 30)

  • qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio (Liber Exodus 32, 18)

  • hac ipsa quæ nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israël et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (Liber I Samuelis 9, 16)

  • in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures ejus (Liber II Samuelis 22, 7)

  • audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo jamque convivium finitum erat sed et Joab audita voce tubæ ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis (Liber I Regum 1, 41)

  • et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos judæos (Liber Nehemiae 5, 1)

  • et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum (Liber Iudith 14, 18)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina