Löydetty 39 Tulokset: auferetur

  • non auferetur sceptrum de Juda et dux de femoribus ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium (Liber Genesis 49, 10)

  • fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex ejus et auferetur regnum illius (Liber Numeri 24, 7)

  • propitius esto populo tuo Israël quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël et auferetur ab eis reatus sanguinis (Liber Deuteronomii 21, 8)

  • ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)

  • nunc igitur Domine Deus Israël conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo (Liber I Regum 8, 25)

  • ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israël (Liber I Regum 9, 5)

  • suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël (Liber II Paralipomenon 7, 18)

  • et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia ejus et ipse abicietur de cœtu transmigrationis (Liber Esdrae 10, 8)

  • non recedet de tenebris ramos ejus arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui (Liber Iob 15, 30)

  • auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur (Liber Iob 38, 15)

  • quia habebis spem in novissimo et præstolatio tua non auferetur (Liber Proverbiorum 23, 18)

  • si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia ejus (Liber Proverbiorum 27, 22)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina