Löydetty 36 Tulokset: amicum

  • quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)

  • loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (Liber Exodus 33, 11)

  • non quæres ultionem nec memor eris iniuriæ civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus (Liber Leviticus 19, 18)

  • sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna cædenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet (Liber Deuteronomii 19, 5)

  • ad quem Absalom hæc est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo (Liber II Samuelis 16, 17)

  • super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum (Liber Iob 6, 27)

  • elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria (Liber Psalmorum 87, 19)

  • et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum (Liber I Maccabaeorum 10, 16)

  • secundum hæc fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna (Liber I Maccabaeorum 14, 39)

  • Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et juramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias præbiturum (Liber II Maccabaeorum 7, 24)

  • at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Judæorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari (Liber II Maccabaeorum 8, 9)

  • promisitque consensurum se omnibus quæ justa sunt et regem conpulsurum amicum fieri (Liber II Maccabaeorum 11, 14)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina