Löydetty 91 Tulokset: Judæi

  • notum sit regi quia Judæi qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam ædificant extruentes muros ejus et parietes conponentes (Liber Esdrae 4, 12)

  • et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Judæi inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt (Liber Nehemiae 4, 2)

  • Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt in mensa mea erant (Liber Nehemiae 5, 17)

  • in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Judæi cogitetis rebellare et propterea ædifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam (Liber Nehemiae 6, 6)

  • si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Judæi et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris (Liber Esther 4, 14)

  • igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante jam diximus tertiadecima die quando cunctis Judæis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Judæi superiores esse cœperunt et se de adversariis vindicare (Liber Esther 9, 1)

  • itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere (Liber Esther 9, 5)

  • qui dixit reginæ in urbe Susis interfecere Judæi quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri jubeam (Liber Esther 9, 12)

  • sed et per omnes provincias quæ dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Judæi interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret (Liber Esther 9, 16)

  • hii vero Judæi qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum (Liber Esther 9, 19)

  • quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istæ dies epularum atque lætitiæ et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur (Liber Esther 9, 22)

  • susceperuntque Judæi in sollemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant et quæ Mardocheus litteris facienda mandaverat (Liber Esther 9, 23)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina