Löydetty 48 Tulokset: Basan

  • porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim (Liber Iosue 21, 6)

  • filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas (Liber Iosue 21, 27)

  • tribui autem Manasse mediæ possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediæ quæ superfuit dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem ejus plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis (Liber Iosue 22, 7)

  • Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse præerat in omni regione Argob quæ est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas (Liber I Regum 4, 13)

  • Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quæ erant in illa terra (Liber I Regum 4, 19)

  • a Jordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Arœr quæ est super torrentem Arnon et Galaad et Basan (Liber II Regum 10, 33)

  • filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha (Liber I Paralipomenon 5, 11)

  • Johel in capite et Saphan secundus Janai autem et Saphat in Basan (Liber I Paralipomenon 5, 12)

  • et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis ejus et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos (Liber I Paralipomenon 5, 16)

  • filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat (Liber I Paralipomenon 5, 23)

  • porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim (Liber I Paralipomenon 6, 62)

  • filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana ejus et Astharoth cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 71)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina