Löydetty 194 Tulokset: Forte

  • Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum? (Liber Esther 4, 11)

  • Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)

  • Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. (Liber Iob 6, 24)

  • Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo. (Liber Iob 32, 13)

  • Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. (Liber Psalmorum 78, 10)

  • In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Liber Psalmorum 90, 12)

  • Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. (Liber Psalmorum 118, 92)

  • forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos, (Liber Psalmorum 123, 3)

  • Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. (Liber Psalmorum 139, 9)

  • Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. (Liber I Maccabaeorum 4, 45)

  • maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)

  • timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 12, 40)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina