Löydetty 15 Tulokset: Doloribus

  • Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. (Liber Iob 7, 4)

  • Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. (Liber Iob 30, 17)

  • ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et fœtore exercitus gravaretur: (Liber II Maccabaeorum 9, 9)

  • Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)

  • Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? (Liber Ecclesiastes 2, 23)

  • Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. (Liber Sapientiae 10, 9)

  • Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. (Liber Sapientiae 19, 15)

  • Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)

  • Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)

  • Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis: ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis. (Liber Isaiae 50, 11)

  • et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione. (Liber Baruch 2, 25)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina