Löydetty 90 Tulokset: Annos

  • Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, (Liber Deuteronomii 14, 22)

  • Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis. (Liber Deuteronomii 15, 18)

  • In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua. (Liber Deuteronomii 15, 20)

  • Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, (Liber Deuteronomii 31, 10)

  • per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. (Liber Iosue 5, 6)

  • Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)

  • Quievitque terra per quadraginta annos. (Liber Iudicum 5, 32)

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit. (Liber Iudicum 8, 28)

  • Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos, (Liber Iudicum 10, 3)

  • Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad: (Liber Iudicum 10, 8)

  • quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroër et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? (Liber Iudicum 11, 26)

  • Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria. (Liber Iudicum 17, 10)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina