Löydetty 80 Tulokset: saeculum

  • afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. (Liber Exodus 21, 6)

  • Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: “Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius”. (Liber II Paralipomenon 7, 3)

  • Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”. (Liber Esdrae 9, 12)

  • “Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuae misericordia et veritas, et tu iudicas saeculum. (Liber Thobis 3, 2)

  • Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare”. Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi. (Liber Thobis 6, 18)

  • GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 9, 6)

  • Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius. (Liber Psalmorum 10, 16)

  • magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum. (Liber Psalmorum 18, 51)

  • Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul, (Liber Psalmorum 19, 10)

  • Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 21, 5)

  • quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum. (Liber Psalmorum 21, 7)

  • Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: “Vivant corda eorum in saeculum saeculi!”. (Liber Psalmorum 22, 27)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina