Löydetty 11 Tulokset: quievit

  • Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus. (Liber Numeri 17, 15)

  • Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis. (Liber Iudicum 3, 30)

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)

  • Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 13, 23)

  • Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)

  • Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit; porro Athalia interfecta est gladio. (Liber II Paralipomenon 23, 21)

  • Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit. (Liber Esther 7, 10)

  • De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit, (Liber Psalmorum 76, 9)

  • Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit; (Liber II Maccabaeorum 5, 25)

  • proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: “Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? (Liber Isaiae 14, 4)

  • Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae; (Liber Isaiae 24, 8)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina