Löydetty 119 Tulokset: ignem

  • Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas. (Liber Proverbiorum 26, 21)

  • Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli, rectores orbis terrarum, deos putaverunt. (Liber Sapientiae 13, 2)

  • negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)

  • Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans; (Liber Sapientiae 16, 22)

  • Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat peccata. (Liber Ecclesiasticus 3, 33)

  • Non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna. (Liber Ecclesiasticus 8, 4)

  • Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam. (Liber Ecclesiasticus 15, 17)

  • Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae. (Liber Ecclesiasticus 22, 30)

  • et homo fornicarius in corpore carnis suae non desinet, donec incendat ignem. (Liber Ecclesiasticus 23, 23)

  • Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 13)

  • Verbo Domini continuit caelum et deiecit de caelo ignem ter. (Liber Ecclesiasticus 48, 3)

  • Ecce vos omnes, qui accenditis ignem, accincti sagittis, ambulate in lumine ignis vestri et in sagittis, quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis; in doloribus recumbetis. (Liber Isaiae 50, 11)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina