Löydetty 119 Tulokset: ignem

  • quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. (Liber Numeri 26, 61)

  • omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. (Liber Numeri 31, 23)

  • qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)

  • De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, (Liber Deuteronomii 4, 36)

  • ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait: (Liber Deuteronomii 5, 5)

  • Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus (Liber Deuteronomii 18, 10)

  • ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”. (Liber Deuteronomii 18, 16)

  • Accedensque Abimelech iuxta turrim pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur. (Liber Iudicum 9, 52)

  • Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut ignem accenderent et, ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. (Liber Iudicum 20, 38)

  • Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam. (Liber I Regum 18, 23)

  • Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus!”. Respondens omnis populus ait: “Optima propositio”. (Liber I Regum 18, 24)

  • Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis. (Liber I Regum 19, 12)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina