Löydetty 321 Tulokset: donec

  • in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”. (Liber Genesis 3, 19)

  • qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. (Liber Genesis 8, 7)

  • Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)

  • Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19, 22)

  • Cumque ille bibisset, adiecit: “Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant”. (Liber Genesis 24, 19)

  • Et apposuit in conspectu eius panem. Qui ait: “Non comedam, donec loquar sermones meos”. Respondit: “Loquere”. (Liber Genesis 24, 33)

  • Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est; (Liber Genesis 26, 13)

  • habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, (Liber Genesis 27, 44)

  • Qui responderunt: “Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges”. (Liber Genesis 29, 8)

  • Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. (Liber Genesis 33, 3)

  • Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir”. (Liber Genesis 33, 14)

  • Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent. (Liber Genesis 34, 5)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina