Löydetty 15 Tulokset: benedicet

  • Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. (Liber Genesis 49, 25)

  • et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi. (Liber Deuteronomii 7, 13)

  • Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem, (Liber Deuteronomii 15, 4)

  • quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. (Liber Deuteronomii 15, 6)

  • Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris. (Liber Deuteronomii 15, 10)

  • Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris. (Liber Deuteronomii 15, 18)

  • Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia. (Liber Deuteronomii 16, 15)

  • Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi”. (Liber Iob 2, 5)

  • Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace. (Liber Psalmorum 29, 11)

  • Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, (Liber Psalmorum 115, 12)

  • benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. (Liber Psalmorum 115, 13)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina