Löydetty 13 Tulokset: Dominis

  • Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum”. (Liber II Paralipomenon 30, 9)

  • Et remittebat dominis eorum, et dabant ei mercedem. Septima autem die mensis Dystri detexuit texturam et reddidit illam dominis, et dederunt ei mercedem totam et dederunt ei pro textura haedum de capris. (Liber Thobis 2, 12)

  • Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: “Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum”. (Liber Thobis 2, 13)

  • Et illa mihi dixit: “Munere mihi datus est supra mercedem”. Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et respondens dixit mihi: “Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt”. (Liber Thobis 2, 14)

  • Qui timet Dominum, honorat parentes et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt. (Liber Ecclesiasticus 3, 8)

  • Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: “Affer, ut bibamus”. (Prophetia Amos 4, 1)

  • Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)

  • Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae”. (Evangelium secundum Lucam 16, 13)

  • Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. (Actus Apostolorum 16, 16)

  • Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; (Epistula ad Ephesios 6, 5)

  • Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)

  • Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, (Epistula ad Titum 2, 9)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina