Fundar 100 Resultados para: verumtamen

  • verumtamen gentem cui servituri sunt ego judicabo et post hæc egredientur cum magna substantia (Liber Genesis 15, 14)

  • dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me (Liber Exodus 8, 28)

  • et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo ejus cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino (Liber Exodus 8, 29)

  • verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore (Liber Numeri 24, 14)

  • verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit (Liber I Samuelis 2, 33)

  • nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et prædic eis jus regis qui regnaturus est super eos (Liber I Samuelis 8, 9)

  • dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro (Liber I Samuelis 12, 20)

  • et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suæ verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum pænitebat quod constituisset regem Saul super Israël (Liber I Samuelis 15, 35)

  • verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur (Liber II Samuelis 12, 14)

  • et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto (Liber II Samuelis 23, 23)

  • verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te (Liber I Regum 1, 20)

  • verumtamen tu non ædificabis domum sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse ædificabit domum nomini meo (Liber I Regum 8, 19)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina