Fundar 75 Resultados para: semet

  • et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum cujus semen in semet ipso sit super terram et factum est ita (Liber Genesis 1, 11)

  • dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1, 29)

  • videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (Liber Exodus 16, 29)

  • anima quæ comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet (Liber Leviticus 17, 15)

  • in summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso (Liber I Regum 7, 35)

  • cumque cœpissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam et percussi sunt (Liber II Paralipomenon 20, 22)

  • namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)

  • factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc (Liber Nehemiae 6, 16)

  • attamen caro ejus dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit (Liber Iob 14, 22)

  • timor Domini sanctus permanens in sæculum sæculi judicia Domini vera justificata in semet ipsa (Liber Psalmorum 18, 10)

  • dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos ejus (Liber Psalmorum 35, 2)

  • qui dominatur in virtute sua in æternum oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma (Liber Psalmorum 65, 7)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina