Fundar 81 Resultados para: miserunt

  • et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium (Liber Genesis 19, 10)

  • habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)

  • et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem (Liber Iosue 22, 13)

  • miserunt igitur filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi (Liber Iudicum 18, 2)

  • et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est (Liber Iudicum 20, 12)

  • miserunt itaque decem milia viros robustissimos et præceperunt eis ite et percutite habitatores Jabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum (Liber Iudicum 21, 10)

  • miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitæ dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum (Liber I Samuelis 5, 10)

  • miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israël et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro (Liber I Samuelis 5, 11)

  • et præciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis (Liber I Samuelis 31, 9)

  • videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum (Liber II Samuelis 10, 6)

  • factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)

  • cœgeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quæsissent tribus diebus non invenerunt (Liber II Regum 2, 17)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina