Fundar 526 Resultados para: meam

  • cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum (Liber Numeri 10, 30)

  • attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine et temptaverunt me jam per decem vices nec obœdierunt voci meæ (Liber Numeri 14, 22)

  • non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem præter Chaleb filium Jepphonne et Josue filium Nun (Liber Numeri 14, 30)

  • juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam (Liber Numeri 14, 34)

  • Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo (Liber Numeri 25, 11)

  • præcipe filiis Israël et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua (Liber Numeri 28, 2)

  • præter Chaleb filium Jepphonne Cenezeum et Josue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam (Liber Numeri 32, 12)

  • ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes (Liber Deuteronomii 9, 4)

  • et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit (Liber Deuteronomii 22, 16)

  • et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hæc mala (Liber Deuteronomii 31, 17)

  • ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quæ fecit quia secutus est deos alienos (Liber Deuteronomii 31, 18)

  • novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum (Liber Deuteronomii 31, 29)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina