Fundar 49 Resultados para: dexteram

  • ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram jeris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam (Liber Genesis 13, 9)

  • et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israël Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum (Liber Genesis 48, 13)

  • videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse (Liber Genesis 48, 17)

  • dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput ejus (Liber Genesis 48, 18)

  • sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum et tempus valide perforans (Liber Iudicum 5, 26)

  • ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ in colle Achilæ quæ est ad dexteram deserti (Liber I Samuelis 23, 19)

  • persequebatur autem Asaël Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner (Liber II Samuelis 2, 19)

  • venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum ejus adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quæ sedit ad dexteram ejus (Liber I Regum 2, 19)

  • et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Jachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz (Liber I Regum 7, 21)

  • et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem (Liber I Regum 7, 39)

  • et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos (Liber I Regum 7, 49)

  • et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini (Liber II Regum 12, 9)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina