Fundar 122 Resultados para: Magnus

  • cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum (Liber Genesis 15, 12)

  • et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est (Liber Genesis 26, 13)

  • quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Ægyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Ægypti (Liber Genesis 50, 11)

  • dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)

  • eritque clamor magnus in universa terra Ægypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est (Liber Exodus 11, 6)

  • surrexitque Pharao nocte et omnes servi ejus cunctaque Ægyptus et ortus est clamor magnus in Ægypto neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus (Liber Exodus 12, 30)

  • nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos (Liber Exodus 18, 11)

  • liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur (Liber Numeri 35, 25)

  • Emim primi fuerunt habitatores ejus populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe (Liber Deuteronomii 2, 10)

  • populus magnus et multus et proceræ longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis (Liber Deuteronomii 2, 21)

  • non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis (Liber Deuteronomii 7, 21)

  • quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera (Liber Deuteronomii 10, 17)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina