Fundar 24 Resultados para: Carissimi

  • veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)

  • secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres (Epistula ad Romanos 11, 28)

  • non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum iræ scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus (Epistula ad Romanos 12, 19)

  • propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura (Epistula I ad Corinthios 10, 14)

  • has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei (Epistula II ad Corinthios 7, 1)

  • olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram ædificationem (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi (Epistula ad Ephesios 5, 1)

  • itaque carissimi mei sicut semper obœdistis non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini (Epistula ad Philippenses 2, 12)

  • itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi (Epistula ad Philippenses 4, 1)

  • ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)

  • carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam (Epistula I Petri 2, 11)

  • carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat (Epistula I Petri 4, 12)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina