Fundar 15 Resultados para: Adventus

  • anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo cœperunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini (Liber Esdrae 3, 8)

  • infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum (Liber Isaiae 14, 9)

  • milvus in cælo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit judicium Domini (Liber Ieremiae 8, 7)

  • et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israël ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo (Prophetia Ezechielis 38, 18)

  • et quis poterit cogitare diem adventus ejus et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)

  • sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)

  • sicut autem in diebus Nœ ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)

  • et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)

  • prædicante Johanne ante faciem adventus ejus baptismum pænitentiæ omni populo Israël (Actus Apostolorum 13, 24)

  • qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 8)

  • et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 8)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina