Fundar 14 Resultados para: Scribo
Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. (Epistula ad Galatas 1, 20)
Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: (Epistula I ad Timotheum 3, 14)
Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: (Epistula II Petri 3, 1)
Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: (Epistula I Ioannis 2, 1)
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)
Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. (Epistula I Ioannis 2, 8)
Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. (Epistula I Ioannis 2, 12)
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. (Epistula I Ioannis 2, 13)