Fundar 182 Resultados para: Gentibus

  • Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. (Liber Nehemiae 5, 17)

  • In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem : propter quam causam (Liber Nehemiae 6, 6)

  • Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. (Liber Nehemiae 13, 26)

  • et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus. (Liber Iudith 4, 10)

  • Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus: et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur. (Liber Iudith 11, 6)

  • Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: (Liber Esther 10, 11)

  • Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. (Liber Esther 13, 2)

  • Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. (Liber Esther 14, 5)

  • Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. (Liber Psalmorum 43, 12)

  • Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis. (Liber Psalmorum 43, 15)

  • Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. (Liber Psalmorum 45, 11)

  • Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus: (Liber Psalmorum 56, 10)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina