Fundar 15 Resultados para: Achior

  • Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. (Liber Thobis 11, 20)

  • Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. (Liber Iudith 5, 5)

  • Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: (Liber Iudith 5, 26)

  • Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur: (Liber Iudith 5, 28)

  • Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: (Liber Iudith 6, 1)

  • Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël. (Liber Iudith 6, 7)

  • Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. (Liber Iudith 6, 9)

  • In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, (Liber Iudith 6, 12)

  • et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus cæli defensor eorum est. (Liber Iudith 6, 13)

  • Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, (Liber Iudith 6, 14)

  • Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, (Liber Iudith 6, 16)

  • Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire. (Liber Iudith 11, 7)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina