Fundar 11 Resultados para: vigilia

  • Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; (Liber Exodus 14, 24)

  • Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. (Liber I Samuelis 11, 11)

  • Vigilia divitis tabefacit carnes, et cogitatus illius aufert somnum; (Liber Ecclesiasticus 31, 1)

  • Vigilia, cholera et tortura ventris viro infrunito; (Liber Ecclesiasticus 31, 23)

  • Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. (Liber Ecclesiasticus 38, 27)

  • Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus. (Liber Ecclesiasticus 38, 28)

  • Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem. (Liber Ecclesiasticus 38, 31)

  • cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare fornacem. (Liber Ecclesiasticus 38, 34)

  • Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; (Liber Ecclesiasticus 42, 9)

  • Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)

  • Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. (Evangelium secundum Lucam 12, 38)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina