Fundar 14 Resultados para: turris

  • Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis). (Liber Genesis 35, 21)

  • Abimelech quoque audiens omnes viros turris Sichimorum pariter conglobatos, (Liber Iudicum 9, 47)

  • Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, quos circumdantes cryptae succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne omnes homines necarentur, circiter mille viri pariter ac mulieres, habitatores turris Sichem. (Liber Iudicum 9, 49)

  • Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. (Liber Iudicum 9, 51)

  • et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo”. Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me. (Liber Nehemiae 2, 8)

  • Phalel filius Ozi contra angulum turris, quae eminet de domo regis excelsa in atrio carceris; post eum Phadaia filius Pharos restauravit (Liber Nehemiae 3, 25)

  • Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. (Liber Psalmorum 61, 4)

  • Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem. (Liber II Maccabaeorum 13, 5)

  • Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur. (Liber Proverbiorum 18, 10)

  • Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)

  • collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. (Canticum Canticorum 7, 5)

  • Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. (Canticum Canticorum 8, 10)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina