Fundar 553 Resultados para: secundum

  • Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)

  • qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)

  • Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; (Epistula ad Galatas 1, 11)

  • ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)

  • Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)

  • Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. (Epistula ad Galatas 4, 23)

  • Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. (Epistula ad Galatas 4, 29)

  • qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 5)

  • in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, (Epistula ad Ephesios 1, 7)

  • notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, (Epistula ad Ephesios 1, 9)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina