Fundar 167 Resultados para: sapientia

  • Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. (Liber Proverbiorum 24, 7)

  • Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)

  • Quoniam stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum; (Liber Proverbiorum 30, 2)

  • in multa sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et laborem. (Liber Ecclesiastes 1, 18)

  • Tractavi in corde meo detinere in vino carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis diebus vitae suae. (Liber Ecclesiastes 2, 3)

  • et crevi, supergressus sum omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum lux praecedit tenebras. (Liber Ecclesiastes 2, 13)

  • Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. (Liber Ecclesiastes 7, 10)

  • Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem. (Liber Ecclesiastes 7, 11)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 19)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina