Fundar 11 Resultados para: sana

  • Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “Deus, obsecro, sana eam!”. (Liber Numeri 12, 13)

  • et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: “Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia!”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve. (Liber Thobis 11, 17)

  • Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)

  • Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”. (Liber Psalmorum 41, 5)

  • Concussisti terram, confregisti eam; sana contritiones eius, quia commota est. (Liber Psalmorum 60, 4)

  • Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; (Liber Isaiae 38, 16)

  • Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. (Liber Ieremiae 17, 14)

  • Tunc ait homini: “Extende manum tuam”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)

  • Ille autem dixit ei: “Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua”. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)

  • Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)

  • amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina