Fundar 799 Resultados para: quasi

  • Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii. (Liber Numeri 11, 7)

  • Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. (Liber Numeri 11, 8)

  • nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12, 10)

  • ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra”. (Liber Numeri 12, 12)

  • ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur”. (Liber Numeri 13, 33)

  • Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum: (Liber Numeri 14, 15)

  • Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis fructus; (Liber Numeri 18, 30)

  • Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit? (Liber Numeri 23, 19)

  • Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat”. (Liber Numeri 23, 24)

  • Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas. (Liber Numeri 24, 6)

  • Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit!”. (Liber Numeri 24, 9)

  • Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae; (Liber Numeri 33, 55)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina