Fundar 23 Resultados para: pulchra

  • Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: “Novi quod pulchra sis mulier (Liber Genesis 12, 11)

  • Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, (Liber Genesis 12, 14)

  • Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)

  • Nephthali cerva emissa, dans cornua pulchra. (Liber Genesis 49, 21)

  • Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! (Liber Numeri 24, 5)

  • Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. (Liber I Samuelis 15, 9)

  • Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. (Liber II Samuelis 11, 2)

  • Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam. (Liber I Regum 1, 4)

  • ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde. (Liber Esther 1, 11)

  • Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. (Liber Esther 2, 7)

  • Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. (Liber Proverbiorum 11, 22)

  • quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis. (Liber Proverbiorum 22, 18)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina