Fundar 46 Resultados para: odorem

  • Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)

  • et dixerunt ad eos: “Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos”. (Liber Exodus 5, 21)

  • Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 25)

  • Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino, (Liber Exodus 29, 41)

  • Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem suavitatis. (Liber Leviticus 2, 12)

  • Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 31)

  • tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino. (Liber Leviticus 6, 8)

  • quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino. (Liber Leviticus 6, 14)

  • rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino. (Liber Leviticus 8, 28)

  • Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; (Liber Leviticus 17, 6)

  • offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum Domino cum oblatione similae et libamentis suis in odorem suavissimum Domino. (Liber Leviticus 23, 18)

  • in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum. (Liber Leviticus 26, 31)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina