Fundar 16 Resultados para: navis

  • et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis: (Liber Proverbiorum 23, 34)

  • viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula. (Liber Proverbiorum 30, 19)

  • HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. (Liber Proverbiorum 31, 14)

  • et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus; (Liber Sapientiae 5, 10)

  • Sapiens non odit mandata et iustitias et non illidetur quasi in procella navis. (Liber Ecclesiasticus 33, 2)

  • Quia ibi potens Dominus pro nobis loco fluviorum, rivorum late patentium; non transibit ibi navis remigum, neque navis magna transgredietur eum. (Liber Isaiae 33, 21)

  • Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)

  • Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi. (Prophetia Ionae 1, 5)

  • Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. (Evangelium secundum Marcum 4, 37)

  • Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. (Evangelium secundum Marcum 6, 47)

  • Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)

  • Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. (Actus Apostolorum 21, 3)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina