Fundar 78 Resultados para: multo

  • Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. (Liber Genesis 37, 34)

  • Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in solitudine”. (Liber Exodus 14, 12)

  • Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur; (Liber Numeri 9, 19)

  • quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros, (Liber Numeri 20, 15)

  • Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit. (Liber Numeri 22, 15)

  • Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis. (Liber Deuteronomii 1, 46)

  • Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi”. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te, (Liber Deuteronomii 7, 1)

  • Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas? (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)

  • Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. (Liber Iosue 10, 11)

  • Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos. (Liber Iosue 11, 18)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina