Fundar 24 Resultados para: innocentem

  • propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel”. Et auferetur ab eis reatus sanguinis. (Liber Deuteronomii 21, 8)

  • Tu autem removebis innocentem cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis Domini. (Liber Deuteronomii 21, 9)

  • “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 25)

  • Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum. (Liber Iosue 20, 4)

  • Dixitque ei rex: “Fac, sicut locutus est, et interfice eum et sepeli; et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me et a domo patris mei. (Liber I Regum 2, 31)

  • Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. (Liber Iob 9, 20)

  • Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit. (Liber Iob 9, 22)

  • Eripiet innocentem, eripietur autem in munditia manuum suarum”. (Liber Iob 22, 30)

  • Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem. (Liber Psalmorum 10, 8)

  • qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum. (Liber Psalmorum 15, 5)

  • Irruunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnant. (Liber Psalmorum 94, 21)

  • Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, (Liber Psalmorum 106, 38)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina