Fundar 336 Resultados para: fuit

  • Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei”. (Liber Genesis 35, 3)

  • Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)

  • Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)

  • interrogavit homines loci illius: “Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via?”. Respondentibus cunctis: “Non fuit in loco isto meretrix”, (Liber Genesis 38, 21)

  • Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)

  • Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. (Liber Genesis 41, 49)

  • Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 21)

  • En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus. (Liber Exodus 9, 18)

  • Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. (Liber Exodus 9, 24)

  • Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto. (Liber Exodus 10, 15)

  • Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est. (Liber Exodus 11, 6)

  • Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina