Fundar 412 Resultados para: factum

  • Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • Cum autem factum esset, ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara; (Actus Apostolorum 21, 1)

  • Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa; (Actus Apostolorum 22, 6)

  • Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis (Actus Apostolorum 22, 17)

  • et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)

  • Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)

  • at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)

  • quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)

  • nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 4)

  • Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasi media hora. (Apocalypsis Ioannis 8, 1)

  • Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 11, 15)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina