Fundar 2131 Resultados para: des

  • Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. (Liber Genesis 3, 6)

  • Et ait Dominus Deus ad serpentem: “Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3, 14)

  • Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3, 17)

  • Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae; (Liber Genesis 3, 18)

  • Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum, (Liber Genesis 11, 5)

  • Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. (Liber Genesis 11, 7)

  • Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. (Liber Genesis 12, 10)

  • et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto. (Liber Genesis 14, 6)

  • Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. (Liber Genesis 14, 7)

  • Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. (Liber Genesis 15, 11)

  • Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. (Liber Genesis 16, 4)

  • Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. (Liber Genesis 16, 5)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina