Fundar 244 Resultados para: anno

  • Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt; (Liber Genesis 7, 11)

  • Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. (Liber Genesis 8, 13)

  • Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo. (Liber Genesis 14, 4)

  • Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14, 5)

  • Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. (Liber Genesis 17, 21)

  • Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)

  • Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. (Liber Genesis 47, 17)

  • Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: “Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus. (Liber Genesis 47, 18)

  • Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. (Liber Exodus 23, 17)

  • Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. (Liber Exodus 23, 29)

  • Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina