Fundar 49 Resultados para: Ioachim

  • regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit in Aegyptum et mortuus est ibi. (Liber II Regum 23, 34)

  • Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni, cum indixisset terrae, ut conferretur argentum iuxta praeceptum pharaonis; et secundum uniuscuiusque aestimationem exegit tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret pharaoni Nechao. (Liber II Regum 23, 35)

  • Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma. (Liber II Regum 23, 36)

  • In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. (Liber II Regum 24, 1)

  • Reliqua autem gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; (Liber II Regum 24, 5)

  • Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim; (Liber II Regum 24, 19)

  • filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum. (Liber I Paralipomenon 3, 15)

  • Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius. (Liber I Paralipomenon 3, 16)

  • Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum. (Liber II Paralipomenon 36, 4)

  • Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; fecitque malum coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 36, 5)

  • Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 36, 8)

  • Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada, (Liber Nehemiae 12, 10)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina