Found 18 Results for: voluntatis

  • rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam (Liber Genesis 27, 20)

  • dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei (Liber I Paralipomenon 22, 7)

  • cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 10, 15)

  • voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Joram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab (Liber II Paralipomenon 22, 7)

  • quoniam tu benedices justo Domine ut scuto bonæ voluntatis coronasti nos (Liber Psalmorum 5, 13)

  • inebriabuntur ab ubertate domus tuæ et torrente voluntatis tuæ potabis eos (Liber Psalmorum 35, 9)

  • et lætati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum (Liber Psalmorum 106, 30)

  • ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis (Liber II Maccabaeorum 11, 37)

  • vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meæ et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud (Liber Isaiae 46, 11)

  • numquid voluntatis meæ est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonæ voluntatis (Evangelium secundum Lucam 2, 14)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina