Found 1055 Results for: terram

  • et juravit per viventem in sæcula sæculorum qui creavit cælum et ea quæ in illo sunt et terram et ea quæ in ea sunt et mare et quæ in eo sunt quia tempus amplius non erit (Apocalypsis Ioannis 10, 6)

  • et vox quam audivi de cælo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram (Apocalypsis Ioannis 10, 8)

  • hii habent potestatem cludendi cælum ne pluat diebus prophetiæ ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint (Apocalypsis Ioannis 11, 6)

  • et inhabitantes terram gaudebunt super illis et jucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetæ cruciaverunt eos qui inhabitant super terram (Apocalypsis Ioannis 11, 10)

  • et iratæ sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram (Apocalypsis Ioannis 11, 18)

  • et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quæ erat paritura ut cum peperisset filium ejus devoraret (Apocalypsis Ioannis 12, 4)

  • et projectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem projectus est in terram et angeli ejus cum illo missi sunt (Apocalypsis Ioannis 12, 9)

  • et postquam vidit draco quod projectus est in terram persecutus est mulierem quæ peperit masculum (Apocalypsis Ioannis 12, 13)

  • et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ agni qui occisus est ab origine mundi (Apocalypsis Ioannis 13, 8)

  • et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cujus curata est plaga mortis (Apocalypsis Ioannis 13, 12)

  • et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum (Apocalypsis Ioannis 13, 13)

  • et seducit habitantes terram propter signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiæ quæ habet plagam gladii et vixit (Apocalypsis Ioannis 13, 14)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina