Found 90 Results for: pactum

  • dissipatæ sunt viæ cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines (Liber Isaiae 33, 8)

  • inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles (Liber Isaiae 55, 3)

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)

  • et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (Liber Ieremiae 22, 9)

  • non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 32)

  • sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)

  • et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me (Liber Ieremiae 32, 40)

  • hæc dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo (Liber Ieremiae 33, 20)

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)

  • hæc dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges cælo et terræ non posui (Liber Ieremiae 33, 25)

  • audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt (Liber Ieremiae 34, 10)

  • et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam (Liber Ieremiae 34, 15)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina